# Epitome astronomiae vi

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/vi

Non minus praeclare tam anatomia, quam formatio hominis in vtero materno per admirandam prouidentiam & gubernationem Dei, Sap. 7. item per fragilitatem hominis, insinuatur? ita Medicina apud Syracidem & Isaiam. Et ne singula commemorando ab instituto, quod in praesentia ad Astronomiam dirigitur, longius digrediar: Quanti aestimanda sit Astrorum scientia apparet ex magnificis & iucundissimis elogijs, quibus in sacra scriptura Astra tanquam prae caereris illustrissima omnipotentiae, sapientiae & bonitatis Dei testimonia & specimina exornantur. Isa. Leuate in excelsum oculos ve Isa. 40. stros, & videte quis creauit haec? qui educit in numero Militiam vel Exercitum eorum & omnia suis nominibus vocat, à multitudine virium, & robore virtutis, vt ne vnum quidem deesset. Qui facit Arcturum & orioIob. 9. na, & Hyades, & interiora austri. Qui facit magna & incompraehensibilia, Amos 5. quorum non est numerus; Dominus nomen eius. Coeli enarrant gloriam Psal. 19. Dei. In Sole posuit tabernaculum Psal. 33. suum, ipse velut gigas &c. Verbo Domini coeli firmati sunt, & spiritu Psal. 148. oris eius virtus eorum. Laudate eum Dan. 3. Sol & Luna, Stellae, & Lumen, coeli

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
