Latin
xi
Michael Mästlin, Epitome astronomiae xi
Unproofread scanNot analysed yet
xiae suae gloriam non postremum locum contribuisse Astrorum cognitioni: sed etiam Ecclesiasten suum ab Eccl. 1. Astronomicis apparentijs exordiri non erubuisse. Neque quod Zoro babel adolescens coram Dario Rege de Veritate dicturus, ad orationis suae principium Astronomiae commendationem delegit, admirabimur. Quis ergo hanc astrorum scientiam non maximo haberet precio, cum astra fabricata esse videat singulari Dei prouidentia, ad amplianda magnifica Dei opera, quibus scrutando nunquam satiari possumus, siquidem Syr. 43 multo his maiora sunt abscondita? Attamen quae creata sunt omnia, dat pie agentibus cognoscenda. Quis non toto pectore eam amplecteretur, cum audiat scientiam eorum, vnà cum vniuersis fundamentis suis tot oraculis diuinitus traditis nobis commendari &confirmari? Etenim si probe examinemus sacrum Codicem, haud difficile est ex eo omnium fundamentorum Astronomiae (quae hoc libro Hypotheses nominantur, veritatem euincere &obtinere, adeo vt si cunctis physicorum &Matheticorum rationibus abstinendum foret, in his solis nihil vltra desiderari posset. Quod anne de alijs theoreticis scientijs similiter dici &probari possit, dubito.