Latin
xiii
Michael Mästlin, Epitome astronomiae xiii
Unproofread scanNot analysed yet
Porro quoniam in alijs scientijs ferè omnibus Compendiorum breuiumque Epitomarum, eius rudimenta, fundamenta &capita aliàs dispersa complectentium, vsus animos tyronum sic informare potest, vt aut ad sublimiora, quae certe alioqui primo aditu haud cum magno fructu capesserent, praeparentur: aut quia sua quemque trahit voluptas, vt plurimum diuinitus sic disposita, ad vnum aliquod certum studium vitae huius societati vtile, cuius gratia in omnibus excellere haud multis, quod optandum sane esset, sed paucissimis contingit, ijs istiusmodi caeterarum artium, quarum intima penetralia perscrutari non propositum eis est, compendia sufficere possint. Ita sane in Astronomia multiextant tales libelli, has ob causas compilati. Verum an optatum istum finem authores eorum assecuti sint nec ne, ex eo patet, quod inter doctos nondum conuenit, quem nam istorum libellorum, tanquam in ipsius scientiae fundamenta &verum scopum minus impingentem praeferre possint.