# Epitome astronomiae xxv

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, STLIN GOEPPINGENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xxv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xxv

Floruit enim circa annum 1232. vsque ad 1256, sicut ex Computo eius Ecclesiastico cap. de Inuenienda aetate lunae & Cyclo decennouenali, &, ex Epitaphio eius colligi potest, hoc est, vixit tempore barbarißimo, quo ingens erat virorum doctorum penuria, vnde eodem tempore Alphonsum Regem Hispaniarum illa coelestium motuum & Tabularum rudis reformatio (quam tamen Authori nostro ignotam fuisse, toto scripto eius liquet, cum nunquam illorum motuum, vel decimae sphaerae meminerit) multis millibus aureorum constitit. Ad hunc scopum peruenturus explicanda & demonstranda prius assumit fundamenta, quibus Astronomia innititur, & hypotheses quibus motuum apparentiae saluantur. Istorum illud primo, hoc secundo libro peragit. Primo itaque tractatu seu libro, initio obiectum Astronomiae propinquum, sicut methodi ratio postulat fieri, definire vult, vid. Sphaeram Materiae lem, quae tanquam superficies globosa circulis insignata concipitur. At pro ea, temporum iniuria praeclusus, arripuit sphaericam seu globosam circumferentiam, definitione sphaerae apud Euclidem paululum commutata, quae tamen geometrica Globi, non astronomica Sphaerae materialis est. Cui definitionem Theodosij subiungit hanc ob causam, vt prior definitio ei sphaeram materialem, posterior globum solidum significaret.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
