# Epitome astronomiae xxvi

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, STLIN GOEPPINGENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xxvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xxvi

Quod autem nonnullis commentatoribus videtur priori illa definitione Sphaerae Astronomicae fabricam ex luto vel argilla per semicirculum faciendae, tradere voluisse: refutatione non indiget, ipsa enim haec sententia sua friuola absurditate seipsam redarguit. Sed alterius partis obiectum, Theorias scil. eandem ob causam definire ausus non fuit, nam studiose eam ab ipso esse praeteritam nemo dixerit, cum omnes totius operis eius rationes & circumstantiae euincant, ipsius intentum non ad vnam, sed ad ambas Astronomiae partes fuisse determinatum. Obiecto definito subiungit mundi seu sphaerae secundum substantiam & accidens partitionem, nimirum vt ostendat, quot sphaeris, quot item Theorijs ad demonstrandos motus coelestes indigeamus. Haec etsi hoc modo sint planißima (sicut secunda libri primi parte patet) miris tamen modis interpretes eos, qui consilium seu intentum authoris non assequuntur, torquent, nonnulli haec ἀπροσδιόνυσα esse putant, alij ad methodum non respicientes, hîc octauae sphaerae motus explicant, alij intra sphaerae materialis circulos reliquarum sphaerarum orbes fabricandos esse ex hoc loco augurari volunt. Sed mittantur illa. Obiecto posito & numerato (hoc est, Sphaera materiali vna, pro primi motus phaenomenis, & theorijs pluribus pro numero orbium motu differentium, rotundis, circulariter & aequaliter motis, circa rotundam terram ceu centrum mundi) nondum autem quod ita se habeat comprobato: vltima libri primi parte solidis argumentis demonstrat, quod taliter etiam mundus sit dispositus; ideoque obiecta illa effigies dici, & per ea motus saluari omnis no posse.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
