# Epitome astronomiae xxx

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, STLIN GOEPPINGENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xxx
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xxx

Vnde fit, vt ista obscuritate & imperfectione tyrones decepti, in falsam opinionem delabantur, ex qua sese extricare non possunt. Quare vbicunque opus sse existimaui, loco scholiorum nonnulla scriptura magis gracili scripta, quin etiam schemata (nam haec res non contenta est nudis verbis, sine oculari delineatione doceri) quaestionibus apponi curaui. Sic itaque in hac tanta rerum nullo modo praetereundarum copiae factum est, vt libellus hic praeter spem & expectationem intra manus creuerit. Quod autem, Lector candide & optime, non pauca hac meaepitome tradita, aliena seu diuersa à sententia & calculo aliorum esse videntur, si scilicet tractationem, calculum praesertim tabularum insertarum, vel etiam ipsas res consideres, (sicut ex collatione videbis) ne rogo offendaris, priusquam & haec mea, & aliorum placita acriori censura examinaueris.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
