# Epitome astronomiae xxxi

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, STLIN GOEPPINGENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xxxi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xxxi

Hoc enim si feceris, intelliges, me non, quemadmodum multi consueuerunt, voluisse alienas tabulas, aut sententias & opiniones saepe male consutas & compilatas describere, nisi prius eas iustas proprio cale culo & censura depraehenderim; Nam multis exam perimentis animaduerti, non semper tutum esse alienam sententiam, sicut & aliorum tabulas, propter authorum existimationem, approbare, nisi proprio calculo de certitudine earum constet. Tu vero, Candide Lector, Vosque Tyrones optimae spei fruimini his grato quo decet animo. Hoc si factum fuerit dabo operam, vt sicut haec Astronomiae Elementa, ita tota Mathesis dilucidior tradita vobis innotescere poßit. Valete.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
