Latin
NOMIAE, QVAE CONTINENT VOCAS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae xxxv
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc intelligi potest Superficiem ipsissimam corporis extremitatem, &inde reuera non seperabilem esse, sic superficei extremum esse lineam, lineae verò extremum esse punctum. Punctum itaque hoc modo intelligitur esse omnium extremorum extremum, &sic simpliciter ἀδιαίρετον Jι, idque tàm in Physico quàm Mathematico corpore. Huiusmodi autem punctum, sicut &linea, intelligi quidem, non autem verè depingi potest. Contra verò, si à priori ad istam cognitionem veniendum foret: fingitur certè, Punctum esse minutissimum aliquod corpusculum ἀδιαίρετον, quod cùm nullum tale inueniatur, tandem eò absurditatis deuenitur, vt punctum Physicum dicatur diuisibile, &Mathematicum indiuisibile, quia illud sit materiatum, hoc autem non. In quo tamen ipsi vtrique materiae fit vis, &extrema ignorantia proditur. Corporis extrema sunt Superficies. SVPERFICIES est longitudo &latitudo sine profunditate. vel. Quae longitudinem &latitudinem tantum habet: Cum sit corporis, seu ipsius soliditatis aut craßitiei extremum.