# Epitome astronomiae xxxv

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, NOMIAE, QVAE CONTINENT VOCAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xxxv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/xxxv

Hinc intelligi potest Superficiem ipsissimam corporis extremitatem, & inde reuera non seperabilem esse, sic superficei extremum esse lineam, lineae verò extremum esse punctum. Punctum itaque hoc modo intelligitur esse omnium extremorum extremum, & sic simpliciter ἀδιαίρετον Jι, idque tàm in Physico quàm Mathematico corpore. Huiusmodi autem punctum, sicut & linea, intelligi quidem, non autem verè depingi potest. Contra verò, si à priori ad istam cognitionem veniendum foret: fingitur certè, Punctum esse minutissimum aliquod corpusculum ἀδιαίρετον, quod cùm nullum tale inueniatur, tandem eò absurditatis deuenitur, vt punctum Physicum dicatur diuisibile, & Mathematicum indiuisibile, quia illud sit materiatum, hoc autem non. In quo tamen ipsi vtrique materiae fit vis, & extrema ignorantia proditur. Corporis extrema sunt Superficies. SVPERFICIES est longitudo & latitudo sine profunditate. vel. Quae longitudinem & latitudinem tantum habet: Cum sit corporis, seu ipsius soliditatis aut craßitiei extremum.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
