Latin
APPENDIX REGVLAE ALLIGA
Michael Stifel, Arithmetica integra 100
Unproofread scanNot analysed yet
APPENDIX REGVLAE ALLIGA. torum, in priore figura receptorum. Et radices surdesolidae quotientum inuentorum, dant numeros exempli praesentis. Et sic de alijs exemplis in infinitum, quemadmodum infinitas regulas esse intelligimus, ea ratione, qua Christophorus posuit quatuor regulas Algebrae: secundum quas Frisius ille nobis sua mirifica hac adauctione, regulam Falsi dilatauit (ut uides) in immensum. Haec modò, pro instituto compendio, de regula Falsi, dicta, ad Petreij requisitionem, sufficiant, donec alia dedero. De regula Alligationis. Ost regulam Falsi in precio est regula Alligationis, cuius usus solummodo circa numeros cotractos uersatur. Quae qualis sit, paucis exemplis abunde satis potest ostendi. Videamus igitur unum aut alterum de ea regula exemplum. Primum exemplum de regula Alligationis. VHabeo uina duplicis ualoris. Vna mensura uilioris uini ualet 6 dena. Alterius uero uini mensura una ualet 13 denariolis. Volo autem habere mensuram unam commixtam ex utroque uino ualentem S denariolis. Quaestio iam est. Quantum est recipiendum de utroque uino? Regula est, ut primo ponas numeros alligandos, uno ordine. Deinde ponas illum, ad quem fit allegatio, seorsum, ut hic uides. 13. Numeri alligandi. Numerus ad quem fit alligatio. Numeris autem dispositis modo hoc, differentiae, inter illum ad quem fit alligatio, &numeros alligandos, recipiuntur, &col locantur permutatim, ut hic uides. Operatio talis uocatur alligatio. Numeri alligandi. Numerus ad quem fit &c. Differentiae.