Latin
APPENDIX REGV. COMBINAT. 101
Michael Stifel, Arithmetica integra 102
Unproofread scanNot analysed yet
APPENDIX REGV. COMBINAT. 101 Sic stat ad probationem. facit Et sic de alijs regulae Alligationis operationibus &exemplis, ex ijs quae iam sunt dicta, facile iudicabis. De alijs regulis (uidelicet Aequalitatis, Augmenti, Decrementi &c.) uidebis mentionem fieri in Algebra mea. De regula quadam Hieronymi Cardani. OOnit Hieron. Cardanus regulam quandam, de combinationum modis, rerum quarumcunque positarum, quae mihi admodum uidetur esse iucunda: eamque uideo esse utilem pro ijs regulis, quas libro primo docui, de inuentione partium aliquotarum, quorumcunque numerorum. Volo igitur de ea re exemplum ponere pro regula illa. VPositis numeris his quatuor, 2. 3. 5. 7. uolo breuissimo compendio inuenire numerum numerorum producendorum ex multiplicatione eorum inter se. Hoc est, quoties possit fieri multiplicatio, nouum numerum producens.) Regula. Pone progressionem Geometricam duplae proportionalita tis, incipientem ab unitate, habentem terminos quatuor (eò quòd exemplum positum habeat terminos quatuor) " unitates fecerint termini progressionis illius, redacti in unam summam, demptis unitatibus quatuor (eò quod progressio illa ha beat terminos quatuor) tot numeri produci possunt ex multiplicatione numerorum horum, 2. 3. 5. 7. inter se omnibus moro5. 210. Et hi numeri singuli, numerant maximum eorum, id est, 210, tanquam partes eius aliquotae. Vnde ita potest exem lum uariari. VPositis his numeris quatuor, 2. 3. 5. 7, productoque maximo numero proueniente ex multiplicatione eorum inter se (qui est 210) uolo compendiose inuenire numerum partium eius aliquotarum. J Regula. Quot unitates progressio habet geometrica haec 1. 2. 4. 8. tot habet numerus iste 210, partes aliquotas. Habet autem progressio haec, 1. 2. 4. 8. quindecim unitates. Vnde tot partes aliquotas etiam habet numerus iste 210, uideSic numerus iste, 2310. compositus ex incompositis numeris istis 2. 3. 5. 7. 11. habet partes aliquotas triginta unam, sicut progressio haec 1. 2. 4. 8. 16. habet triginta unam unitates. Et sic de alijs. Et ut finiam tandem appendicem hunc, dico esse impossibile, ut Arithmetica talis scribi possit ab homine, quae omnes huiusmodi regulas &speculationes contineat, ita ut nihil amplius arti illi aliquid egregij superaddi possit. FINIS.