Latin
DOCTISSIMO ET HVMANISSIMO
Michael Stifel, Arithmetica integra 103
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTOLA NVNCVPATORIA. quòd scripta sit Arithmetica haec à me, in te reijcio: ita causam quòd typis sit aedita, reijcio in praefatum dominum Doctorem, qui tunc erat episcopus meus. Et cum postea opus à Typogra phis differretur, adeò, ut &ego nihil amplius illud curarem, contentus quòd à Bibliopola quodam, pecuniam mihi pro labore meo promissam recepissem: accidit uxorem meam aduersa ualetudine conflictari adeò misere, ut ad fletum plerunque commoueret uicinas, quae eam compassionis studio frequenta bant. Quam cum ope sua Christus per pharmaca &consilia tua restituisset, &ego debita facere pararem, resistebas, asseuerans exiguum officium te mihi praestitisse. Cum autem non persuaderer, ut exiguum ducerem, curasse uxorem commodam, fidelem, &in aduersis constantia probatam, coepi denuo me conferre ad priorem rationem gratificandi tibi per Arithmeticam. Illis igitur, qui neque eam nolebant, neque uolebant excudere, promisi me locupletaturum, ut uel sic detentam tamdium, de ma nibus eorum eriperem, quatenus per hanc occasionem alij cuidam Typographo exhiberetur, qui huiusmodi artium studia diligentius curaret. Tandem ita successit, ut pro uoto talem inueniremus, qui de peregrinis characteribus nihil (ut alij) conquereretur, sed par negotio, &uellet &posset. Et sic librum secundum tandem confidenter adauxi, decimo Euclidis, ut non frustrâ ad me, &à me ad Petreium, redierit exemplar à capti uitate sua. Vale feliciter.