# Arithmetica integra 104-2

Michael Stifel, Arithmetica integra, MCTAELI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/104-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/104-2

proportionalitatum uel progressionum lex. Res ordines sic postulant. Quid Euclides senserit de numeris irrationalibus. Cap. 11. LANE negat Euclides, propositione quinta sui decimi, numeros irrationales esse numeros. Omnium, inquit, duarum quantitatum communicantium est proportio tanquam numeri ad numerum. Sequitur certe, proportionem duarum quantitatum non communicantium, non esse tanquam numeri ad numerum. Vt sicut proportio Vg 24 ad V36, est proportio tanquam numeri ad numerum, uidelicet tanquam 4 ad 2: sic proportio Vg 24 ad Vz8, est proportio, tanquam non numeri ad numerum, uidelicet tanquam Vg12 ad 2. Sic Vg8 ad Vg 24 est proportio tanquam numeri ad non numerum, uidelicet tan quam 2 ad V312. Satis igitur patet, Euclidem negare numeros irrationales esse numeros. Hinc Campanus, qui Euclidem intellexit, asseruit propositionem undecimam secundi libri Eucli dis, non posse probari per numeros. Doctior autem fuit Campanus, quàm ut ignorauerit undecimam illam posse probari per numeros irrationales: sed negauit hoc quod Euclides negat, ui delicet quòd numeri irrationales sint numeri.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
