# Arithmetica integra 108.1-4

Michael Stifel, Arithmetica integra, 108.1 to 108.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/108.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/108.1

Sit linea posita AB, figurae superioris: quae cum diuisa sit in tres partes inter se aequales, ab ea ad diametrum, sic ratiocinor. Lineam AB diuidit haec par ticula NO, secundum hunc quotientem 4, & eadem particula NO, diuidit diametrum BM secundum hunc quotientem Vg18. Ergo sicut pro linea AB ponitur numerus 3: sic pro linea BM, seu BD (eaedem enim sunt) ponitur quantitas Vg18. Et non po terit linea BD, aliam quantitatem recipere, nisi mutetur diui sio lineae AB. Nec linea BC (ad quam postea ulterius pergo) potest aliam recipere quantitatem, ab hac Vyg162, &c. At si mutetur diuisio lineae positae, id est, AB, tunc omnia uidebuntur mutari. Vt si AB diuidatur in partes 8, tunc BD habebit hanc quantitatem Vg 128: & quadratum eius habebit 128. Linea uero BC habebit hanc quantitatem Vgg8192: & quadratum eius habebit Vg 8192. & eandem quantitatem habebit etiam superficies contenta sub AB & BG. Atque ita omnia dependent à diuisione lineae positae. Vbi Euclides postea dicit, quòd lineae commensurabiles seu communicantes, lineae positae, & quae (causa fundamenti) dica tur rationalis (cum uidelicet talis sit & longitudine & potentia) dicantur rationales: eidem autem incommensurabiles, seu non communicantes, dicantur irrationales, ego (secundum ea quae dixi superius cap. 2.) sic arguo. Linea BD, superioris figurae, est incommensurabilis lineae ponsitae AB (quia nullam habent men suram communem eas numerantem) ut VgI8 uere est incommensurabilis huic numero 3. Ergobd non dicitur rationalis, sed irrationalis, & contraria huic, quae superius dicta sunt (uide licet quòd huiusmodi quantitatum lineae dicantur rationales) sunt falsa. Dicit enim Euclides hic, quòd lineae incommensurabiles lineae positae, id est, rationali in longitudine, dicantur irra tionales. Respondeo (secundum ea quae superius dixi cap. 2.) licet linea BD incommensurabilis sit longitudine, ipsi lineae po sitae BD, non tamen est ei incommensurabilis potentialiter, & hoc sufficit ut ipsa linea BD dicatur rationalis.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
