# Arithmetica integra 109

Michael Stifel, Arithmetica integra, Caput III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/109

Reliqua in definitionibus faciliora sunt, quàm ut expositione egeant: scilicet quadratum lineae ab, praesupponitur tali ratio cinationi, quali Euclides omnia inuenit, quae proposuit, à propositione sui decimi quintadecima usque in finem libri illius & e Et superficies, inquit, que illi sunt commensurabiles (ut est quadratum lineae bd) dicuntur rationales. Eidem autem non commensurabiles (ut est quadratum lineae be, item quadratum lineae mp uel pf, constans ex duobus quadratis rationalibus, figurae nostrae, & superficie qui duplicata) dicuntur irra tionales. Latera vero (sic redit à superficiebus ad lineas, ut osten dat se omnia quae de superficiebus dicit, dicere propter lineas) que in illas quadratas superficies possunt (ut est linea ab, item linea mp) dicuntur irrationalia. Quia sunt, ut oportet, longitudine & potentia irrationalia. De speciebus numerorum irrationalium.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
