# Arithmetica integra 11-2

Michael Stifel, Arithmetica integra, ADDITIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/11-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/11-2

uis enim paruum usum habeant numeri perfecti, in rebus Arith meticis, iucundum tamen est cernere, ut sub tam mira raritate eorum inter numeros alios, proferri tamen possint seu inueniri tam prompte, & modo tam facili, ordineque tam pulchro. Tra didit autem Euclides modum inueniendi propositione ultima li bri noni. Et post eum Boetius. Vides autem compositionem numerorum perfectorum esse ex maxime diuisibilibus numeris, ut sunt pares pariter: & ex mi nime diuisibilibus, ut sunt impares incompositi.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
