Latin
110.5 to 110.6
Michael Stifel, Arithmetica integra 110.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Simili ratione uocamus signum hoc –signum subtractorum: dum enim subtrahere uolumus aliquid, ab alio sibi incommensurabili, aut ab eo, cuius proportio ad subtrahendum est ignota, tunc utimur illo signo, ut in exemplis tanquam compo sitorum uidebis paulo inferius. VTertia species irrationalium numerorum, uocatur radicalium compositorum. Sunt enim numeri irrationales speciei illius, radices quadratae compositorum numerorum. Vt Vt. VQuarta species irrationalium numerorum uocatur, tanquam compositorum. Quanquam enim (ut rationem uocabuli reddam) numeri speciei huius, non fiant per additionem sicut compositi, sed per subtractionem: tamen sunt per omnia similes compositis, ut Euclides prolixe probat. Subdiuiditur ergo etiam ista species, in duas subspecies. Prima uocatur residualium bimedialium: &fit ex subtractio ne medialis à mediali, eiusdem speciei medialium. Vt Vg 12–/36. item Vce 24–Vce 18. Et sic de alijs. Secunda species numerorum irrationalium tanquam compositorum, uocatur residualium binomialium: &fit ex subtractione. Primo, medialis numeri à rationali: ut 12. Secundo, rationalis à mediali? ut Vg 200–12. Tertio, medialis à mediali, alterius speciei: ut VgI2ce 60. item Vcè 12VEgI8. item V812–V3880. Et sic de alijs. E ij Quinta VQuinta species irrationalium numerorum, uocatur radicalium tanquam compositorum. Sunt enim numeri speciei illius, radices quadratae numerorum tanquam compositorum.