# Arithmetica integra 111-3

Michael Stifel, Arithmetica integra, Caput V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/111-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/111-3

Caput V. IBRVM Euclidis decimum (quem multi, alijs elementorum suorum libris, longe difficiliorem esse existimant, sicut illis alijs multo est prolixior) egobreuissimum facilimumque hoc capite reddam, atque integrum, antequam propositiones libri illius aggrediar, ut & hoc caput uice alicuius argumenti praemittatur. Primo iij Primo diuisit Euclides uniuersos numeros rationales, in quadratos, & non quadratos. Atque ita ex duabus illis speciebus suis, contraxit numeros ad superficies quadratas. Et sic mox inuenit suas species illas duas, linearum rationalium. Vt 9 & 18 (figurae quam posui cap.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
