Latin
112.5 to 112.6
Michael Stifel, Arithmetica integra 112.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vt autem ista fiant, infrà suo loco pulchre docebo. Et hae sunt sex binomialium linearum subspecies, comprehensae sub secunda specie irrationalium linearum Euclidis. 2. Binomiales numeros secundae speciei, contractos ad superficies quadratas, uidit facere latera facientia numeros bimediales zensizensice. Et tales (ut partes compositionis) inter se multiplicatae, semper faciunt numerum rationalem simpliciter. Vt ex Vgis –4, fit V288–V38 2. Ex talibus igitur lineis, constituit speciem irrationalium linea rum suarum tertiam, 3. Binomiales numeros tertiae speciei, contractos ad superficies quadratas, uidit habere latera facientia numeros bimediales zensizensice. Et tales quidem, qui partium multiplicatione inter se, faciant semper numerum medialem quadrate. Ex talibus igitur lineis, constituit quartam speciem irrationa lium linearum, easque lineas uocauit Bimediales secundas: nam priores uocauit Bimediales primas. Sunt praeterea quidam bimediales numeri zensizensice, quorum partes inter se multiplicatae, neque faciunt rationalem numerum, neque medialem quadrate, sed mediales zensizensice faciunt. Et tales abiecit à speciebus suarum linearum irrationalium, eò quòd à nulla subspecie binomialium profluant. Potest ergo haec species tertia bimedialium, dici Species bimedialium abiecta.