Latin
Caput VI
Michael Stifel, Arithmetica integra 114-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput VI. PORTET autem pro absoluta priorum atque subsequentium dictorum cognitione, nos Algorithmos aliquot perlustrare, quorum tres necessarios esse iudico. Primum uidelicet, de numeris medialibus. Secundum, de irrationalibus compositis &tanquam compositis. Tertium, de radicibus compositorum &tanquam compositorum. Algorithmus medialium. VDe repraesentatione numerorum irrationalium, atque de eorum pronunciatione, satis dictum est in superioribus capitib. Restat igitur, ut aliarum operationum species perspiciamus: &datis exemplis opportunis, decimum Euclidis cum tota irra tionalium tractatione reddamus facilem atque perspicuum. De multiplicatione &diuisione. VMultiplicatio &diuisio, in hoc Algorithmo, praecedunt (uia doctrinae) additionem &subtractionem. Regula prima. Quando medialis multiplicans, &multiplicandus, in multiplicatione (atque in diuisione, diuisor, &diuidendus medialis) habuerint idem signum radicale, tunc numeri ad signa radicalia positi, multiplicantur aut diuiduntur per omnia secundum regulas Algorithmi communis, &quod prouenit (siue ex multi plicatione, siue ex diuisione) semper recipit idem signum radicale. Exempla regulae. Iste medialis numerus /3248, multiplicatus per Vg 6, facit. Sic Vg1488 diuisus per Vg 6, facit Vg 248. Item Vce 1296 multiplicatus per Vcè 14, facit Vce 18144. Sic rursum Vce 18144 diuisus per Vce 1296, facit Vce 14. Item Vyg 12 multiplicatus per V2g13, facit V2g156.