# Arithmetica integra 12-2

Michael Stifel, Arithmetica integra, ADDITIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/12-2

Impar cum componit numerum cum numero suae specieni, non mutat speciem. Impar cum componit numerum cum numero alterius specieni, mutat speciem. Impar numerus dum numerat numerum suae speciei, non mutat speciem. Impar dum numerat numerum alterius speciei, speciem mutat. 9. Impares numeri, sequuntur sese hac Progressione Arith metica admondum admiranda, de qua suo loco dicam. VDe speciebus numerorum imparium. De speciebus numerorum imparium pauca restant dicenda, Diuiduntur autem impares numeri, in incompositos & compo sitos. Ex ijs autem quae superius dicta sunt, satis constat, qui numeri simplices, seu incompositi sint, & qui sint compositi. VDe imparibus incompositis. Simplices seu incompositi sunt, qui à nullo numero numerari possunt. Hi sunt, qui nullam partem aliquotam habent, exce pta unitate. De unitate autem superius dixi, quòd nihil possint componere. Habent autem incompositi numeri usus uasde egregios. Nam per eos inueniuntur signa artis Algebrae, quae res ineffabilem usum habet. Et (ut de Algebra & signis eius inueniendis iam transeam, donec locus eorum proprius mihi occurrat) secundum eam inuentionem, componuntur signa radicum, infinitarum specierum. Item per numeros imcompositos, inueniuntur partes numerorum aliquotae utili & iucunda operatione. VSic operor. Numero aliquo proposito, ut 462. resoluo eum in partes su as incompositas aliquotas omnes, quae ipsum constituunt, id est, ex quarum multiplicatione inter se, ipse restituitur. Sic au tem eum resoluo. Primo diuido eum per 2. tanquam per aliquotam partem incompositam omnium minimam, Facit Diuisio 231. Reseruo igitur 2. & 231 diuido per 3. tanquam per minimum numerum quo potest numerari, Facit Diuisio 77. Reseruo igitur 3. & 77 diuido per minimum, id est per 7. facit Diuisio I1. itaque iam habeo 2. 3. 7. 11. uidelicet omnes partes incompositas aliquotas, constituentes 462. numerum uidelicet integrum. Par tibus inuentis sic utor. Multiplico 7 in 11. facit 77. Facioque ordinem primum ex his tribus numeris, uidelicet 7. 11. 77. Deinde recipio sequentem incompositam partem, uidelicet 3. & multiplico eam in primum ordinem, facioque ex 3. & productis eius hunc ordinem secundum 3. 21. 33. 231. Deinde recipio reliquam partem incompositam, uidelicet 2. & multiplico eam in omnes ordines superiores. Facioque ex 2. & productis eius hunc ordinem 2. 14. 22. 154. 6. 42. 66. Vitima autem multiplicatio, semper producit ipsum numerum integrum, pro quo tu pone unitatem. Habet itaque numerus ille 462. partes has. 1. 2. 3. 6. 7. 11. 14. quotam esse intermissam. Sic numerus ille 2310. inuenitur habere partes aliquotas tri ginta unam. Item numerus ille 30030. habet partes aliquotas sexaginta tres. Sed uideamus aliud exemplum. Volo inuenire, partes aliquotas, omnes numeri huius 496. Partes incompositae componentes totum sunt hae Primus ordo facit 2. 31. 62. Secundus ordo facit. 4. 124. Tertius facit, 8. 248. Quartus ordo, facit 16. Partes igitur singulae sunt hae. Ex his exemplis iudicabis de omnibus alijs faciliter.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
