Latin
ADDITIONE
Michael Stifel, Arithmetica integra 12-3
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem (ut ad impares redeam) omnes numeri incompositi, impares, excepto uno pari incomposito, id est binario, qui in usu imparium incompositorum semper se illis adiungit. Haec autem est incompositorum numerorum Progressio. VDe imparibus compositis. Numeri impares compositi, sunt qui ab uno numero, aut à plu ribus numerantur. Notum est autem, ut numeri numerantes nu merum, sint partes compositionis eius. Vnde omnis multiplica tio imparis in imparem, producit imparem numerum composi tum. Et si impar incompositus multiplicetur in se semel, non poterit productus numerus numerari, nisi ab uno illo solo.