# Arithmetica integra 120

Michael Stifel, Arithmetica integra, Caput VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/120

Secundo recipio lineam, quae sit dupla ad altitudinem illam cubi ductionis, deorsum, super obscuram, sicut uides designatam esse lineolam AB. Lineam autem maioris extremitatis, designa, super alteram lineam obscuram, ab eodem puncto intersectionis, dextrorsum, sicut uides designatam lineam AC. Deinde ad mensuram AB, abscinde AD, de AC, ita uidelicet, ut AD & AB sint aequales. Postea diuide AD in duo aequalia, in puncto E. Diuide secundo AE in duo aequalia, in puncto F. Tertio diuide FE in duo aequalia, in puncto I. Et tunc in puncto I pone pedem circini immobilem, & alterum pedem circini extende in punctum C, id est, in finem lineae maioris extremitatis: atque ita describe semicirculum, ut uides KHLC describi supra diametrum KC. Atque ita habes duo media proportionalia, uidelicet KA, & LA, posita inter extremitates duas, BA & AC. Id quod ex ipsa figura facile est uidere intelligenti propositionem Eucli dis nonam, libri elementorum sexti: scilicet KA, est medium proportionale inter AB & AL. Et ea causa (uidelicet causa pro bationis) descripsi semicirculum supra lineam LB, uidelicet BKGL. Et eadem ratione, qua KA mediat proportionaliter inter BA & AL, mediat etiam LA proportionaliter inter KA & AC. Video autem hic quandam disputationem, de numeris irrationalibus contractis ad lineas: sed illam uolo relinquere contentiosis. Caeterum quae de diuisione proportionum ulterius dicenda sunt, uolo reseruare ad caput sequens. De progressione Geometrica medialium &c. Tiles etiam sunt mediales numeri (quos Euclides in suo decimo neglexit) ad statuendas uarias progressiones, modo facilimo. Scilicet: Posita progressione Geometrica numerorum rationalium quacunque, si cuilibet termino praeposueris idem signum radicale, tunc statim facta est progressio medialium geometrica. ut facit e6. Veè 12. Vc824. Vce48. Vee 96. Et sic de alijs.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
