Latin
Caput VIII
Michael Stifel, Arithmetica integra 121-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput VIII. REVIS adhuc restat tractatio proportionum, praeter illa quae in libro primo tradita sunt. Breuis inquam, eò quòd ferè omnes regulae, datae de pro portionibus rationalium numerorum, quadrent ad proportiones medialium, de quibus mihi nunc breuibus est agendum, breui hoc capite. Docui autem libro primo, proportiones aut esse rationales aut irrationales. Sunt uero proportiones illae omnes rationas les, quae terminos habent commensurabiles. Quae autem terminos incommensurabiles habent, sunt irrationales. Vnde qui libet numerus medialis, ad numerum rationalem, habet proportionem irrationalem. Non autem omnis medialis ad medialem, habet proportionem irrationalem: scilicet Vz 6 ad V324 rationalem proportionem habet, uidelicet duplam. Quando unus terminus proportionis rationalis, fuerit irra tionalis, tunc necesse est reliquum terminum eiusdem proportionis etiam esse irronalem. Ista notiora sunt, quam ut exemplis egeant. Quando unus terminus irrationalis fuerit irrationalis, tunc terminus reliquus potest esse rationalis. Quando unus terminus proportionis irrationalis fuerit rationalis, tunc necesse est reliquum terminum esse irrationalem. Sunt autem proportiones irrationales minutiae proportionum irrationalium. ut Vg6 ad Vg2, est minutia triplae proportionis. Est enim dimidia pars triplae. Sic 6 ad Vce432, est tertia pars duplae proportionis: ut patet ex ijs quae dicta sunt capite praecedenti, de duplatione cubi. Patet etiam ex regula, quae docet proportiones denominare: scilicet diuiso termino maiore per minorem, denominatur ipsa proportio, ab illo diuisionis quotiente. Vt diuiso Vce4 32 per 6, seu per Vce 216, producitur ille quotiens Vce 2. Et significat binarius duplam proportionem. Signum autem radicale, significat partem tertiam nominatae proportionis.