Latin
Caput VIII
Michael Stifel, Arithmetica integra 123
Unproofread scanNot analysed yet
Regulae additionis &subtractionis. 1. Eadem signa idem signum ponunt, nisi dum in subtractione numeri praepostere ponuntur. 2. Diuersa signa commutant species, &A ponit M, S uero ponit S. Regulae multiplicationis &diuisionis. 1. Eadem signa ponunt signum additorum. 2. Diuersa signa ponunt signum subtractorum. Dici uero satis non potest, quantam uim habeant haec duo signa –&–,per regulas illas quatuor. Non enim seruiunt solummodo irrationalibus numeris, sed etiam Cossicis, ut suo loco copiose dicam. Vix autem sunt regulae in tota Arithmetica aliae, quas magis uelim commendari memoriae, quàm has quatuor. Et ea causa illas studiose sub breuitate tali coartaui, ut obscuritatem etiam inuolueret. Sed euoluenda est illa obscuritas expositionibus &exemplis, quatenus breuitas praedicta Primo permaneat commoda. VPrimo. Eadem signa idem signum ponere dicuntur, quando ponitur signum –,ex eodem signo bis posito. Vt uides in exemplis duobus additionis, ex addito &addito, fieri additum: &in duobus alijs exemplis additionis uides ex subtracto &subtracto, fieri subtractum. Exempla additionis. Exemplum secundum. Exemplum primum. AVBS QSRIS Exemplum quartum. Exemplum tertium.