Latin
QBTES-VGEVBRTESGE
Michael Stifel, Arithmetica integra 126
Unproofread scanNot analysed yet
QBTES-VGEVBRTESGE Sed huiusmodi exempla, dicuntur exempla arte facta seu parata: quae hoc loco etiam ideo ponere uolui, ut satisfacerem regulis, quas de multiplicatione &de diuisione posui. Videbis enim in Algebra aliquando, ut prosit cognitio talis signorum. Oportet autem meminisse regularum (de diuisione medialium) positarum. Vt dum quotientem uelis quaerere in Vz 192 per diuisorem Vgg128, ipsum diuidendum reducas ad simile signum ei quod habet diuisor, scilicet numerum signi multiplica in se quadrate: &sic recipiet productum illud signum zensizensicum, posui mediales zensice pro medialibus zensizensice, feci breuitatis gratia, ut paucis multa significarem, &ut uno ordine to tus posset complecti diuidendus cum quotiente. Et si in exemplo posito nondum uides regulas illas per omnia quadrare ad diuisionem, ita fac. Exemplum illud iam positum inuerte paulisper, hoc modo: Atque ita perge diuidendo ut prius, scilicet –V38162 diuidens V388 2944. faciet quotientem –V38288, &c. Sic simile uidebis in altero exemplo quod posui, si illud sic inuerteris: Sed tamen regulariter nihil potest esse diuisor, nisi quòd à signis &-sit solutum, ut est rationalis aut medialis numerus. Vnde cum tibi occurrerit diuisor qui habeat signum uel regula quadam mutandi erunt termini proportionis, quae fuerit inter diuisorem &diuidendum, ita ut terminus diuidens fiat aut numerus rationalis, aut medialis. Regula iuxta XVIII, septimi Euclidis. VDiuisorem tuum scribito bis, &in altero eorum commuta signum additorum, uel subtractorum, in signum diuersum, (hoc est, si habuerit signum –,facito pro eoautem habeat facito pro eo–) &illam summam sic mutatam in diuersum signum, multiplica in utrunque terminum tuae proportionis, hoc est, in diuisorem tuum, &in diuidendum.