Latin
Caput X
Michael Stifel, Arithmetica integra 127-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput X. ADICVM extractio ex binomijs &residuis, res talis est ac tanta, ut sola sufficiat ad expediendas omnes difficultates totius decimi Euclidis. Et si uis, ut breui sententia dicam, quid habeat ille deci mus, audi. Habet primo medialia quadrate, &eo Habet secundo binomia, &eorum radices. Habet rum radices. tertio residua, &eorum radices. Sic itaque habes totum decimum. Radices autem medialium quadrate, sunt mediales zensizensice. ut radix quadrata (de talibus enim solis hic agitur) ex VV6, est VgVG, ut etiam superius in Algorithmo medialium docui. Radices ex binomijs primae speciei, sunt binomia. Volo autem amodo de speciebus numerorum irrationalium loqui, more Euclidis, uidelicet ut sunt contracti ad lineas. Radices ex binomijs secundae speciei &tertiae, sunt bimediales. Sic radices ex residuis primae speciei, sunt residua. Radices ex residuis secundae &tertiae speciei, sunt residuales bimedialiter. Itaque sicut numerorum rationalium quidam sunt quadrati,