Latin
Caput X
Michael Stifel, Arithmetica integra 128
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem talis proportio, non sit proportio tanquam numeri quadrati iij ad numerum quadratum, non erit binomium tale quadratum, nec residuum tale quadratum erit. Exemplum. Volo scire, utrum quadratum sit, hoc binomium V375 4 Vχ7V. Quadrata particularum sunt 75 &72: horum differentia est 3. Diuido ergo 75 per 3, &produco numerum quadratum 25. Itaque necesse est, ut praedictum binomium habeat radicem quadratam. Aliud exemplum. Volo scire de hoc residuo, an sit quadratum Vg1458– Quadrata particularum sunt, 1458, &1296: horum differentia est 162. Diuido igitur 1458 per 162, &facio quotientem quadratum, uidelicet 9. Ergo necesse est, ut positum residuum sit quadratum, habeatque radicem extrahendam. Aliud exemplum. Volo scire utrum 44–V31152, habeat radicem. Quadrata particularum sunt 1936, &1152: differentia est 784. Quae dum diuidit 1936, facit quotientem quadratum, uidelicet 21/23. Ergo necesse est, ut propositum binomium habeat radicem quadratam. Si binomium, aut residuum, fuerit sub prima specie, &differentia quadratorum sit numerus quadratus, tunc necesse est binomium illud, aut residuum, habere radicem: ut patet in exem plo proxime posito. Si autem binomium, aut residuum, fuerit sub alia specie quàm sub prima, fueritque differentia quadratorum, particularum, numerus quadratus, tunc impossibile est, ut binomium propositum, aut residuum, sit quadratum. VRadicum uero extractiones sic fiunt. Primo. Pro binomio aut residuo tuo (de quo radix est extra henda) pone dimidium eius. Secundo. Recipe quadrata particularum dimidij illius sic positi, eaque quadrata subtrahe ab inuicem, &radicem relicti illis serua. Tertio. Recipe maiorem partirulam dimidij (tui binomij, aut residui, primo positi loco sui integri) eamque primo adde ad radicem FI.