Latin
ARITHMETICAE LIBER
Michael Stifel, Arithmetica integra 128-3
Unproofread scanNot analysed yet
licet 361, &72, eaque ab inuicem subtraho, tunc relinquuntur 289: huius relicti radicem quadratam extraho, atque reseruo, quae est 17. Tertio recipio 19 (hoc est, particulam maiorem dimidij, bi nomij mei, primo positi loco sui integri) &addo ad radicem relicti, prius seruatam. Hoc est, 19 addo ad 17, facit 36. Et ex hoc aggregato extraho radicem quadratam, facit 6, uidelicet priorem seu maiorem particulam radicis inueniendae. Quarto. Minorem particulam radicis inueniendae sic quaero. Radicem relicti prius seruatam, id est 17, subtraho à particula maiore dimidij illius, quod prius fuerat positum loco sui integri: scilicet 17 subtraho à 19, remanent 2. Radix itaque illius nouissimi relicti (id est, V82) erit particula secunda radicis meae inueniendae. Itaque duabus particulis radicis meae inuentis, uidelicet 6 &Vg 2, interpono signum additorum, eò quòd sit radix binomij, Vnde sic stabit radix inuenta: Probatur operatio per multiplicationem radicis in se, ut S–VXZ Bumm Secundum exemplum. VVolo extrahere radicem quadratam de hoc residuo VEIS 4, secundae speciei. VSISD2