Latin
ARITHMETICAE LIBER
Michael Stifel, Arithmetica integra 130
Unproofread scanNot analysed yet
Meditans igitur regulam de extractione huiusmodi radicum, respexi ad particulas talis compositionis, sciens eas esse oportere etiam resolutionis particulas, easque posse sic proportionaliter poni, ut dimi dium partis minoris, de binomio (aut residuo) semper sit medium proportionale, inter partes duas particulae maioris, de binomio, aut residuo. Vidi igitur nihil esse opus, nisi regula tali, qua quilibet numerus rationalis aut medialis, posset diuidi in duas partes, inter quas constitui possit numerus aliquis propositus. Vt (exempli gratia) quaestio sit talis. Numerus iste 38, diuidendus est in duas partes, quae in ter se multiplicatae, faciant 72. Quaeritur ergo, quantae sint par tes illae? Quia autem admodum facile est, huiusmodi regulas formare, per Algebram (quae fertilissima est regularum formandarum) contuli me ad illam, atque illius usu, composui illam quadrimembrem regulam, quam hoc capite posui, fecique hoc secundum ea quae iam recitaui. Iam si quis studiosorum meo exemplo uelit construere regu lam de inuentione radicis cubicae, ex binomio cubico, aut residuo cubico, recipiat binomium aliquod cubicum. Vt est hoc, 252––V324200: cuius radix cubica est 6–Vg2. binomij cubici minorem, sicut particulae rationales perficiunt portionem eius maiorem. Positis igitur particulis perficientibus portionem cubici binomij maiorem, hoc modo, scrutetur qua ratione aut regula diuidatur Vg 24200 (. i. minor portio binomij cubici) in duas partes, ita ut tertia pars maioris partis, sit medium pro320: talis enim regula expediet portionale inter 120 &252. totum negocium de extractione cubica binomiorum &residuorum, &c. Zensizensus habet particulas sedecim. Surdesolidus habet triginta duas: sicut etiam lib. i. ostendi, &c.