# Arithmetica integra 135

Michael Stifel, Arithmetica integra, ARITHMETICAE LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/135

Ideo illa regula hoc capite ueniet repetenda per singula exempla resolutionum surdarum radicum. Vt sub hac radice maiore Vg. 24––V8552, latent hae duae radices Vg. 12 –V36, & Vg. 12–786. Hae, inquam, sunt duae radices, potentia incommensurabiles (ut loquitur propositio uigesimaseptima) superficiemque medialem continentes, quarum quadrata pariter accepta, sint rationale. VEas autem radices sic inuenies, per regulam praedictam. Primo recipe dimidium quadrati radicis tuae, facit 12–V3138. Secundo, quadrata particularum subtrahe ab inuicem, & relicti radicem quadratam serua. Vt 138 à 144, remanent 6. huius radix quadrata est Vg6, quam reseruo. Tertio, particulam maiorem dimidij, quod primo positum fuit. i. 12. addo ad radicem reseruatam, facit 12–726. Et huius radix quadrata, uidelicet Vg. 12–V86 est maior radix, in quam resoluitur data radix. Quatto, eandem radicem prius seruatam (id est, V36) subtraho à priori particula maiore, sumpta de dimidio primo posito (.i. à 12) facit 12–V36: & huius relicti radix quadrata, uidelicet Vg. 12–736, est minor radix, in quam resoluitur VVt autem illae duae radices Vg. 12–V36, & Vg. 12–736 (in quas resoluta est radix illa maior, Vg. 24–V8552) respon deant propositioni XXVII. decimi, pulchre ostendit figura sequens posita: scilicet partes resolutionis sunt potentia inconmensurabiles. Est enim 12–V36 incommensurabilis huic 12–V86: quia sunt numeri irrationales diuersarum specierum, ut necesse sit eos esse incommensurabiles potentia. Patet etiam ex diuisione unius per alterum. Talis enim diuisio facit quotientem irrationalem. 6nε Secundo, duae illae partes resolutionis continent superficiem medialem (ut requirit propositio illa uigesimaseptima).

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
