Latin
VVVSS—G
Michael Stifel, Arithmetica integra 142
Unproofread scanNot analysed yet
Andem omnium nouissima surdarum radicum species (inter eas quas Euclides tractat) suo iam ordine uenit tractanda: ea uocatur species Componentium mediale cum mediali. Cuius appellationis ratio satis patet ex superioribus, ea est nouissima species irrationalium linearum apud Euclidem. Fiunt autem lineae illius speciei, ex subtractione radi cis surdae, à radice surda, quibus conueniunt omnia illa quae ha bet propositio 29, &propositio 73, uidelicet ut sint incommen surabiles potentia, quòd superficiem medialem contineant, &quod quadrata earum ad se addita, faciant superficiem medialem, incomDe propositionibus Euclidis, quibus ipse numeros irrationales abstracte consideratos tractasse uidetur. Cap. XIII.