# Arithmetica integra 144

Michael Stifel, Arithmetica integra, VVVSS—G. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/144

RDINEM propositionum Euclidis, ut ipse eas posuit, exemplaribus etiam graecis uariantibus, nemo iam amplius (ut puto) satis ostendere potest. Quanquam enim ego sim ignarus Linguae graecae, tamen hoc ita esse didici, ab honestissimis & egregie doctis hominibus magistro Dionysio Ronero Esselingense, & magistro loan. Heinrico Maver Bernense, atque domino Adolpho à Glauburgk Francofordiense, qui me pro sua eruditione pulchre iuuerunt. Cum enim illi uoces intellige rent graecas propositionum decimi, & ego rem ipsam, factum est ut iucundissima conuersatione & communicatione nos mu tuò iuuaremus. Itaque totum mihi decimum Euclidis interpre tati sunt, ostenderuntque pulchris rationibus, demonstrationes propositionum, quas graecus habet codex, non esse Euclidis, sed Theonis. Id quod ego etiam ex ipsa tractatione propositionum uerum esse multipliciter sensi, quemadmodum pluribus ostendam. De propositione prima. Ecte & pulchre incepit Euclides â praxi quadam, qua significare uoluit minimum in numero irrationali, non esse dabile. Sicut enim in suo septimo, tractaturus numeros rationales, incipit à minimo quod est in numero rationali, id est, ab unitate, dicens: Vnitas est, qua unaquaeque res una dicitur, &c. Ita hoc loco etiam incipit de minimo proponere, quod est in quantitate seu numero irrationali. Quòd autem quantitatum appellatione uoluerit numeros irrationales signi ficari, ostendi in superioribus, atque ostendam etiam in sequenti bus, non obstantibus Theonis demonstrationibus, qui ea quae Euclides proposuit de numeris irrationalibus, transtulit ad quantitates continuas. Sic autem proponit Euclides: VPositis duabus quantitatibus inequalibus, si a maiore auferatur majus, quam sit dimidium ipsius maioris, et a relicto iterum subtrahatur majus quam sit dimidium eiusdem relicti, idque semper ita fiat, relinquetur tandem quantitas que sit minor quantitate posita. Hic infero sic. Ergo data quantitate quacunque, quantumcunque sit parua, dabilis est alia quae sit minor ea, ut impossibile sit dari aliquam, qua minor non possit dari. Quòd igitur alij dicunt de continua quantitate, uidelicet eam diuidi in semper diuisibilia, hoc Euclides proprie de numeris irrationalibus uult intelligi, ut plenius uidebimus ex propositione secunda. Obseruemus & hoc, quòd in hac propositione prima dicit de partibus dimidio maioribus, potius quàm de ipsis dimidijs, cum tamen ex dimidijs, secundum ea quae proponit, idem sequatur. Certe satis manifeste ostendit Euclides, se non loqui de lineis, aut de superficiebus hoc loco, sed proprie de numeris irrationalibus. De numeris enim irrrationalibus non semper potest recipi dimidium, neque de partibus eius &c. cum ratio Theoricae eis abstra ctis non magis admittat minutias, quàm numeris rationalibus abstractis. De lineis autem, & de partibus eius, semper po test recipi dimidium, per 10 primi. Sic igitur Euclides statim à principio uoluit lectorem esse admonitum, ne se loquentem de numeris irrationalibus, intelligeret loqui de lineis & superficiebus &c. Optime enim uidit, ut decens fuerit, si ornaret abstractos nonnullis propositionibus, quos tanto libro studebat nobilitare contractos. De secunda propositione.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
