# Arithmetica integra 146.1-4

Michael Stifel, Arithmetica integra, 146.1 to 146.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/146.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/146.1

Cum enim necesse sit, ut inter commensurabiles quantitates, cadant proportiones ratio nales (quae sunt tanquam numeri ad numerum, ut loquuntur propositiones immediate sequentes) quaere eas per diuisionem, ut nosti ex superioribus. Mox autem ubi inspexeris terminos proportionum earum rationales, uidebis quid sit faciendum. Exemplum. Propositis his tribus quantitatibus, Vg15552. Vg 27648. Vg 43200. inuenio terminos proportionum earum rationales esse, 3. 4. 5. in quibus mox uideo unitatem esse maximam mensuram singulos numerantem. Est autem unitas, pars tertia primi, & pars quarta secundi, & pars quinta tertij. Sic tertia pars minimae ex tribus propositis quantitatibus, erit maxima quantitas numerans singulas trium: & haec etiam erit quarta pars secundae quantitatis, & pars quinta tertiae quantitatis. Siue igitur Vg15552 diuidatur per 3 (seu per Vg9) siue (327648 diuidatur per 4 (seu per Vg 16) siue Vg43200 diuidatur per 5, semper proueniet mensura earum maxima. Est igitur quantitas maxima, numerans duas, tres, aut plures quantitates, tanquam unitas quaedam introducta, qua numeri irrationales commensurabiles reducantur ad numeratio nem praecise. Vt uel hac sola ratione, decuerit Euclidem irrati onales numeros abstracte consideratos non negligere. Pertinet autem ad numerationem numerans, qui faciat quoti entem, probatum ratione Theoricae, id est, qui sit rationalis atque integer numerus. Ratio autem Theoricae (exempli gratia) non probat quotientem prouenientem ex diuisione V396 per V38: neque probat eum qui prouenit ex V8I8 per Vg8. Sufficit uero ad commensurationem quotiens rationalis, siue ille sit integer siue fractus. De propositione quinta, & eius opposita. Vperius saepe facta est mentio huius propositionis quintae, ut quae apertissime neget numeros irrationales esse numeros. Sic autem dicit: VOninium duarum quantitatum commensurabilium, est proportio tanquam numeri ad numerum. Vt proportio Vg 180 ad Vg 80, est proportio tanquam 3 ad 2. Sunt igitur proportionum quaedam, numeri ad numerum, ut 3 ad 2: quaedam, tanquam numeri ad numerum, ut Vg18o ad V380: quaedam uero numeri ad non numerum, uel non numeri ad nu merum, ut 12 ad Vg 48, uel VgI 2 ad 2.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
