Latin
146.5 to 146.6
Michael Stifel, Arithmetica integra 146.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia proportio 12 ad Vg48 iuxta Euclidem, non est proportio numeri ad numerum, neque est proportio tanquam numeri ad numerum, igitur secun dum ipsum V348 non est numerus, &c. Hoc etiam habet opposita quintae, quam Theon facit Eucli dis septimam. Ea sic dicit: VOmnium duarum quantitatum incommensurabilium, non est proportio tanquam numeri ad numerum. Vt proportio /324 ad Vg 8, est tanquam 12 ad V348: uel est tanquam Vg12 ad 2, id est, tanquam numeri ad non numerum: uel tanquam non numeri ad numerum, ut dixi paulo superius. Ergo Vg12 non est numerus, sed est numerus irrationalis: sicut homo pictus non est homo, sed est homo pictus. De propositione sexta, &eius opposita. Ropositio sexta Euclidis est conuersa quintae, sicut opeposita sextae est conuersa oppositae ipsius quintae. Et op positam sextae, facit Theon octauam Euclidis. Sic autem dicit sexta: Si fuerint due quantitates, quarum proportio vnius ad alteram, sit tanquam numeri ad numerum, eas duas commensurabiles esse necesse est.