# Arithmetica integra 146.5-6

Michael Stifel, Arithmetica integra, 146.5 to 146.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/146.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/146.5

Et quia proportio 12 ad Vg48 iuxta Euclidem, non est proportio numeri ad numerum, neque est proportio tanquam numeri ad numerum, igitur secun dum ipsum V348 non est numerus, &c. Hoc etiam habet opposita quintae, quam Theon facit Eucli dis septimam. Ea sic dicit: VOmnium duarum quantitatum incommensurabilium, non est proportio tanquam numeri ad numerum. Vt proportio /324 ad Vg 8, est tanquam 12 ad V348: uel est tanquam Vg12 ad 2, id est, tanquam numeri ad non numerum: uel tanquam non numeri ad numerum, ut dixi paulo superius. Ergo Vg12 non est numerus, sed est numerus irrationalis: sicut homo pictus non est homo, sed est homo pictus. De propositione sexta, & eius opposita. Ropositio sexta Euclidis est conuersa quintae, sicut opeposita sextae est conuersa oppositae ipsius quintae. Et op positam sextae, facit Theon octauam Euclidis. Sic autem dicit sexta: Si fuerint due quantitates, quarum proportio vnius ad alteram, sit tanquam numeri ad numerum, eas duas commensurabiles esse necesse est.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
