# Arithmetica integra 147.1-4

Michael Stifel, Arithmetica integra, 147.1 to 147.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/147.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/147.1

) Vt, quia proportio Vg180 ad Vg8O, est tanquam numeri ad numerum (id est, quia est rationalis proportio) ideo necesse est ut termini illi sint commensurabiles. Sic etiam, quia propor tio (324 ad Vg8, non est proportio tanquam numeri ad numerum (id est, quia est irrationalis) ideo necesse est, ut termini illi sint incommensurabiles. Sicut dicit sequens propositio opposita sextae: VSi fuerint due quantitates, quarum proportio vnius ad alteram, non sit tanquam numeri ad numerum, eas duas incom: nensurabiles esse necesse est. Hic obseruabis, ut hae duae propositiones, uidelicet sexta & eius opposita, non solum conuertantur ad quintam & eius oppositam, sed pertingant ulterius usque ad secundam: scilicet cum secunda dicat, nunquam occurrat, in subtractionum continuatione, relictum quod numeret praecedens relictum, tunc tandem possim scire de propositis quantitatibus duabus, an sint incom mensurabiles, cogor cogitare me nunquam posse hoc scire, pro pter infinitam illam continuationem. At hic mihi succurrit propositio sexta cum sua opposita, & docent hoc proprie, quod secunda uidebatur docere. Vt, quia VVISo ad Vz8O, habet propor tionem quam habet 3 ad 2, ideo necesse est eas esse commensu rabiles. Quia uero Vg 24 ad Vg8, non facit proportionem ratio nalem (cum Vz24 diuisa per VzB, faciat Vg 3) ideo necesse est eas esse incommensurabiles, & continuationem illam subtractionum (de qua propositio secunda loquitur) progredi in infinitum. De propositione quam Campanus facit septimam. Lla propositio, quam Campanus facit septimam, Theon Lfacit nonam. Intempestiua autem est appellatio superficierum, quam Campanus habet, & linearum, quam Theon habet. Sed appellationes illas posuit forsitan Euclides ipse, ut negaret hoc idem obstinate, quod in propositionibus praecedentibus negauerat, uidelicet numeros irrationales nega uerat esse numeros, quos nunc uehementius negare uidetur esse numeros, ita ut eos potius dici uelit superficies, aut aliquid aliud huiusmodi: forte quòd uiderit eos praecisam sui quantitatem non habere, neque habere mensuram omnibus irrationalibus nu meris communem (qualis est in rationalibus unitas) quae talia sunt, ut numeris maxime conueniant, uideritque ipsos commen surabiles numeros irrationales habere, hoc quod superficiebus conueniet maxime, uidelicet latera ad inuicem proportionalia, quemadmodum propositione 24 octaui, rationales numeros similes, uocat superficiales, & propositione 16 octaui, talium numerorum radices quadratas, uocat latera seu lineas: uel forte uoluit Euclides hanc (cum sibi similibus) esse elementarem, quales habet caput sequens.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
