Latin
VVVSS—G
Michael Stifel, Arithmetica integra 148-2
Unproofread scanNot analysed yet
De propositionibus conuersis duarum praecedentium. D superiores duas propositiones immediate praeceden tes, sequuntur duae aliae propositiones, quarum prior est conuersa prioris ex duabus praecedentibus, &poste rior est conuersa posterioris ex praecedentibus duabus. Sic autem habet propositio prior: VSi fuerit proportio quantitatis vnius ad alteram, tanquam proportio nunteri quadrati ad numerum quadratum, latera earum erunt in longitudine commensurabilia. Vt quia proportio V3243 ad V348, est tanquam proportio numeri quadrati ad numerum quadra tum, ideo Vzg243 adv3248 commensurabilis est longitudine. Sicut igitur sexta propositio &eius opposita, docent iudicare de duabus propositis quantitatibus, utrum sint commensurabiles uel incommensurabiles, sic haec quae modò posita est, docet quantitates commensurabi les dare. Vt quia 24 ad 6 habet proportionem eam, quam habet quadratus ad quadratum, ideo V324 ad Vχ6, est longitudine com mensurabilis: &(3824 ad Vgυ6, est potentia tantum commensurabilis. Sic uero habet propositio opposita huic quae iam tractata est. VEEt si non fuerit proportio quantitatis vnius ad alteram, tanquam numeri quadrati ad numerum quadratum, latera earum in longitudine incommensurabilia erunt. Vt quia Vg24 ad Vg6 non habent proportionem numeri quadrati ad numerum quadratum, ideo V3g24 ad V336, non est lon gitudine commensurabilis. Habet igitur haec propositio usum egregium, scilicet ex ea producuntur numeri binomiales &residuales. Si enim receperis duos numeros rationales, quorum neuter sit quadratus, &quorum proportio non sit tanquam quadrati numeri ad quadratum, tunc radices eorum additae per signum additorum, dabunt quantitatem binomialem tertiae spe ciei, aut sextae. Si autem minor eorum sit quadratus (ut 18 &9) tunc radices eorum dabunt binomialem quantitatem 2 uel 5 speciei. Et si maior eorum sit quadratus (ut 36 &(8) tunc radices eorum dabunt binomialem quantitatem primae uel quartae speciei. De propositionibus illis, quae ex proximis quatuor praecedentibus deducuntur. X illis quatuor propositionibus proximo loco positis sequuntur aliae quatuor, quae ex proportionum exemplis pulchre ostenduntur. Eas Theon optime trahit ad lineas. Prima. Radices commensurabiles, commensurabilia habent quadrata. Applicatio Theonis. Lineae quae in longitudine sunt commensurabiles, etiam po