Latin
15.1 to 15.4
Michael Stifel, Arithmetica integra 15.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Habent autem numeri quadratis similes usum magnum in decimo Euclidis, imò in omnibus irrationalium numerorum &linearum tractationibus, ut suo loco uidebimus. Impossibile est, ut quadratus numerus producatur ex multiplicatione quadrati in non quadratum. Sicut impossibibile est ex additione paris ad imparem fieri parem. Impossibile est, numerum esse quadratum, cuius prima figura fuerit 2. aut 3. aut 7. aut 8. Cum numerus à fronte habuerit cifra sub numero impari (ut hic 160. 16000. &c.) Impossibile est eum esse quadratum. Cum numerus fuerit, cuius prima figura sit 5. impossibile est eum esse quadratum, nisi secunda figura eius sit 2. Reliqua de quadratis numeris dicenda, dicam in alijs locis, ubi necesse erit, VDe numeris Diametralibus. Numerus diametralis, est numerus non quadratus, habens partem aliquantam, cuius quadratum sit aequale duobus quadra tis, partium aliquotarum eius aliquarum, quae partes aliquotae inter se multiplicatae, totum constituant diametralem, ut 12 est numerus diametralis, cuius latera diametralia sunt 3 &4. eo quod quadrata eorum addita ad se, faciant 25. id est numerum quadra tum. Diameter ergo est 5. Sic in omni numero diametrali est diameter pars eius aliquanta, &latera diametralia sunt partes eius aliquotae. Licet numerus diametralis nonnunquam ualde multas habe at partes aliquotas, tamen praeter duas, nullas habebit alias, quo rum quadrata iuncta, faciant numerum quadratum. Hoc est. Di ametralis numerus non potest, nisi uno simplici modo esse diametralis. Seu, non potest habere plura latera diametralia duobus. Si fuerit numerus diametralis, necesse est, ut latera, eius diametralia sint sub proportione aliqua earum quae his duobus ordinibus signantur. VPrimus ordo. VSecundus ordo. Si iam habere uelis numerum diametralem, recipe terminum aliquem ex ordinibus illis, quemcunque uolueris, facitoque ex eo unam Minutiam, tunc numerator ostendet tibi latus diametrale majus. Denominator uero latus diametrale minus. Duo ataque numeri illi inter se multiplicati, semper faciunt numerum diametralem. Et quia proportio laterum manet, dum numero quocunque multiplicantur, facile uides, ut ex uno diametrali face re possis infinitos diametrales. Patet etiam ex his, quòd diametralis numerus, multiplicatus per numerum quadratum, necessario producit diametralem.