# Arithmetica integra 152

Michael Stifel, Arithmetica integra, VVVSS—G. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/152

Idit Campanus uir eruditus, propositiones quasdam decimi Euclidis esse elementares, si ad reliquas comparentur: ideo eas, pulcherrimo ordine obseruato, collocauit inter decimam ordinis sui, & quintamdecimam, tanquam interstitium quod dam, quo distinguerentur propositiones irrationalium numerorum abstractorum (ut ego uideo) à propositionibus irrationalium linearum, id est, irrationalium numerorum contractorum. Hac uero ratione ego eas uoco elementares propositiones, quod secundum eas producantur lineae indifferenter utiles atque inutiles ad propositiones rerum principalium, quae in decimo tra ctantur, adeo uidelicet informes sunt, ut ad nullum usum certum uideantur esse regulatae, nisi restrictionibus certis corrigantur, ita ut eliminatis inutilibus lineis, solummodo utiles proferant. Hoc, inquam, uidit Campanus, etsi non uocarit eas elementares, id quod ego ex ordine eius uideo. De prima propositione elementari. Lementaris propositio prima, problema est, & modum inuentionis requirit, qui quadrangulis rectangulis absoluitur, quibus figuris solis utitur Euclides in suo decimo, nisi quòd eas alicubi dimidiatas recipit per diagonales, id est, triangulares orthogonaliter. Sic autemdicit: VProposita quacunque linea recta, duas ei incommensurabiles inuenire, vnam in longitudine, alteram in longitudine et potentia. Proposita linea quacunque, constitue ad mensuram eius quadratum, tunc diameter eius necessario erit incommensurabilis longitudine tantum, ad lineam propositam. Medium uero proportionale inter costam & diametrum quadrati, erit eidem lineae propositae incommensurabilis longitudine & potentia. Vt posita linea AB, erit ei incommensurabilis longitudine, linea AE seu BC. Et eidem lineae AB, erit incommensurabilis longitudine & potentia, linea BD. Exempla. Vt si AB fecerit 6, faciet BCV372, & BD faciet /282592. Item si AB fecerit /386, faciet BCV3224, & BD faciet VggI2. Item si AB fecerit 4––7312, faciet BCVB3 2–V824, & BD

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
