Latin
VVVSS—G
Michael Stifel, Arithmetica integra 153
Unproofread scanNot analysed yet
VSed sunt proportiones aliquae, quas nisi caueris, decipient teIn uniuerso autem genere proportionum multiplicium, item in uniuerso genere multiplicium superparticularium proportionum, nulla est quae te decipere possit. Et in uniuerso genere superparticularium proportionum, una solummodo est proportio quam cauere debeas, uidelicet sesquitertia. Nam si BD faciat ad AB proportionem sesquitertiam, erit BC ad AB com mensurabilis potentia &longitudine, &BE erit ad AB commen surabilis potentia tantum. Vt si faciat AB. 6–V827, faciet BD Item in uniuerso genere superpartientium nulla erit propor tio alia qua possis decipi, si solummodo caueas superseptipartientem octauas. Sed VSed in genere multiplicium superpartientium infinitae sunt proportiones cauendae. Sed illae tamen adeo mirando ordine ueniunt, ut facile possint uitari. Nam in qualibet specie propor tionum huius generis, duae solummodo sunt proportiones cauendae. Scilicet, in specie dupla superpartiente, cauenda est dupla superbipartiens quintas: &dupla superundepartiens duodecimas. In specie tripla superpartiente, cauenda est tripla supertripartiens septimas: &tripla superquindepartiens sedecimas. In specie quadrupla superpartiente, cauenda est quadrupla superquarpartiens nonas: &quadrupla superundeuiginpartiens uigesimas. Et sic deinceps in infinitum. Cur autem propositio haec quaerere iubeat lineas utroque modo incommensurabiles, potius quàm commensurabiles (id est, de usu eius) dicam inferius. De secunda propositione elementari. Espicit haec propositio ad decimam sexti, sicut praecedens Frespicit ad nonam sexti. Recipit enim dimidiatum qua drangulum rectangulum per diagonalem, id est, ortho gonicum triangulum, diuisum in triangulos orthogonios duos partiales, &secundum diuisionem talem colligit quatuor terminos regulae De tri, ut uidebis in explicatione propositionis Ea sic dicit: huius. VOmnium quatuor linearum proportionalium, si prima tanto amplius possit quàm secunda, quantum est quadratum alicuius linee commensurabilis sibi in longitudine, necesse est tertiam quoque tanto amplius posse quàm possit quarta, quantum est quadratum alicuius lineae commensurabilis sibi in longitudine. Vt si prima sit V248, &secunda sit 6, poterit prima 48, &secunda 36: &cum differentia potentiarum sit 12, erit linea excessus Vg 12 communicans longiori in longitudine. Quacunque igitur linea posita pro tertia, si ad ipsas ponatur quarta proportionalis, id quod fiet per regulam De tri, poterit etiam ipsa tertia ultra quartam, talem quantitatem, ut linea quadraturae eius communicet ipsi tertiae in longitudine, sicut uides in figura. AB ponit AC, ergo BE ponit BD. Et AB ponit BC, ergo BE ponit ED. Vides certe ex ipsa figura rationem propositionis huius: scili cet sicut se habet BC ad AB, sic necessario habebit se ED ad BE.