Latin
VVVSS—G
Michael Stifel, Arithmetica integra 154-2
Unproofread scanNot analysed yet
geometricè ex similitudine triangulorum. Est enim angulus E trianguli totalis, communis triangulo partiali EDB. Item angulus A trianguli totalis, est communis triangulo partiali AEC, Ergo &c. De tertia propositione elementari, &eius conuersa. *Reui summa explicantur simul quatuor propositiones elementares sequentes, satis uerbosae positae. Scilicet, superficies diuidens lineam longiorem, uocetur E (ut in figura uidebis inferius) &quadratum complens longiorem lineam uocetur F. Linea longior uocetur AB, &breuiot uocetur AD. Et linea excessus uocetur BD. Partes diuisae longioris lineae uocentur AC &CB.