# Arithmetica integra 154-2

Michael Stifel, Arithmetica integra, VVVSS—G. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/154-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/154-2

geometricè ex similitudine triangulorum. Est enim angulus E trianguli totalis, communis triangulo partiali EDB. Item angulus A trianguli totalis, est communis triangulo partiali AEC, Ergo &c. De tertia propositione elementari, & eius conuersa. *Reui summa explicantur simul quatuor propositiones elementares sequentes, satis uerbosae positae. Scilicet, superficies diuidens lineam longiorem, uocetur E (ut in figura uidebis inferius) & quadratum complens longiorem lineam uocetur F. Linea longior uocetur AB, & breuiot uocetur AD. Et linea excessus uocetur BD. Partes diuisae longioris lineae uocentur AC & CB.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
