Latin
156
Michael Stifel, Arithmetica integra 156-2
Unproofread scanNot analysed yet
binomiale aut residuum bimediale, tunc latus longius superficiei Ae, erit linea binomialis, aut bimedialis (in superiorum propositionum exemplis erit commoda costa quadrati F, rationa lis aut medialis, ad quam latus superficiei A longius habeat proportionem numeri ad numerum, dummodo numeri illi non sint quadrati) &cum ex utraque superficie &&Funa fiat super ficies, describe super eam semicirculum, ut commode possis signare lineam breuiorem exempli, atque lineam excessus: utram libet autem primo poteris signare. Si lineam exempli breuiorem primo uolueris signare, tunc recipe lineam quae dupla sit ad medium proportionale inter costam quadrati &latus longius superficiei Ae, erit enim linea talis mensura lineae breuioris tui exempli. Patet. Nam medium tale proportionale est latus tetragonicum areae Ae, iuxta ultimam secundi. Et cum quadratum lineae signandae, sit ad aream illam quadrupla, ut propositiones dicunt, necesse est ut lineae habeant proportionem duplam, iuxta 10 octaui, &c. Signata autem linea exempli breuiore (ut uides signatam AD) patebit spacium signandae lineae excessus, absque maiore aliqua opera quaesitum.