Latin
16
Michael Stifel, Arithmetica integra 16
Unproofread scanNot analysed yet
Est &hoc mirabile, ut sub infinitis infinitatibus, diametralium numerorum constituendorum (ut iam superius ostendi) nullus inue niatur numerus diametralis, cuius prima figura possit esse alia quàm 2. aut 8. aut o. Omnes autem numeri diametrales continentur sub specie tertia numerorum parium. Hoc est, omnes diametrales numeri sunt pariter impariterque pares. Impossibile est unum numerum diametralem, habere diametros plures, unâ. Sicut impossibile est unum numerum quadratum, habere radices quadratas plures, unam. Possibile autem est, unam diametrum, esse plurium diametralium numerorum diametrum, ut satis ostenditur hac figura sequenti. Maior numerus diametralis facit 2028. Minor facit 1500. Reliqua satis indicat ipsa figura, uidelicet ut 65 sit communis utriusque numeri diametralis, diameter &c. Si autem à me petas regulam, iudicandi de singulis numeris, ge neralem, qua de quolibet uidelicet numero scire liceat, an sit dia metralis, uel non diametralis. Ego tibi breuius hanc rem non pos sum ostendere, quam ut numeri propositi partes aliquotas omnes quaeras (ut superius docui) easque inuentas ita disponas, ut cuilibet partium ex minoribus, adiuncta sit ea pars ex maioribus, quae cum ea totum illum numerum componat propositum, atque ita quaslibet duas partes examines, utrum diametralium laterum conditionem habeant, an ne &c. Vt uolo scire, utrum numerus ille 360. sit diametralis, uel non diametralis. Sic dispono partes eius aliquotas omnes inuentas. Binas igitur &binas examino. Scilicet §. non sunt diametra lia. Neque. . sunt diametralia latera. Neque,. Neque 35. Sed 48. in uenio esse latera diametralia. Nam quadrata eorum, uidelicet 81. &1600. faciunt (si addantur) 1681 numerum quadratum, cuius radix quadrata facit 41. diametrum uidelicet huius numeri 360. Ergo 360. est numerus diametralis. Vel sic exploro. Maiorem partem inter combinatas diuido per minorem, &uideo an Quo tiens contineatur in altero ordinum quos superius posui, ut 40. per 9. facit 45. Quotientem, uidelicet quartum primi ordinis. Notum est, ut ad partem minorem inueniatur sua pars maior, uidelicet diuisione totius per partem minorem, ut 360 per VDe numerateone circulari. Vmerationem circularem seu reciprocam, uolo huic parti connectere, tanquam Epilogum quendam, eo quòd hoc ex ercitium reuocet omnes species numerorum parium &impari um. Rationem autem appellationis huius, satis intelliges ex ipsa numeratione. Recipitur autem pro numeratione huiusmodi, figura quadra te cellulata, &numerantur cellulae figurae illius, quae sunt in exa tremo ambitu, ut sunt, quas uides esse signatas in figura sequenti.