# Arithmetica integra 160

Michael Stifel, Arithmetica integra, 160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/160

Vnc tandem uidebis usum proprium elementaris primae, ex propositione prima de medialibus lineis polita, Q quae est de inuentione medialium linearum, ut merito sit in isto ordine prima. Quae cum sit apud Campanum XIX, apud Theonem est XXII. Sic autem habet: VQuelibet superficies, quam continent dne linee rationa les, potentia tantum comniensurabiles, est irrationalis, diciturque superficies medialis. Eiusque latus tetragonicum, quod in illam superficiem potest, est irronale, diciturque linea medialis. ) Quasi dicat: Sic inuenies lineam medialem, si coniungas duas lineas rationales potentia tantum commensurabiles, directe, (nam ad angulum rectum coniunctae, superficiem medialem con tinent) & per 9 sexti disponas medium proportionale inter ipsas coniunctas, tunc erit medium illud proportionale, linea media lis: est enim medium illud, latus tetragonicum, quod in illam superficiem medialem potest. Est autem superficies medialis apud Euclidem talis solummodo, ad qualem contrahitur nume rus medialis quadrate, id est, numerus signi huius V3. GAE Vides hic, ut superficies ABCD sit medialis contenta sub AB & BC lineis ronalibus, potentia tatum commensurabilibus. s.AB facit V348, & potest 48. & BC facit 6, & potest 36. Est autem medialis superficies, cum faciat V31728. Deinde uides, ut illae duae lineae AB & BC sint coniunctae directe, constituantque FDC, & inter eas erectum medium proportionale ED, faciens sua longitudine Veg1728. Est autem hoc signum Vgu peculiare lineis medialibus. De propositione secunda medialium, quae apud Campanum est XX.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
