# Arithmetica integra 162-2

Michael Stifel, Arithmetica integra, 162. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/162-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/162-2

Vnde medium proportionale, inter duas lineas mediales po tentia tantum commensurabiles, aut est linea medialis, ut dum lineae illae continent superficiem medialem: aut est rationalis potentia tantum, ut dum mediales illae continent superficiem rationalem numeri non quadrati: aut est rationalis in longitu dine, ut dum mediales lineae illae, continent superficiem rationalem numeri quadrati. De lineis medialibus duabus, longitudine & potentia incommensurabilibus. I fuerint duae lineae mediales incommensurabiles longi tudine & potentia, continebunt illae lineae superficiem irrationalem ab Euclide non receptam. Et quemadmo dum ille superficies tales non recipit, sic lineas quae in illas superficies possunt, non admittit. Quòd si receperis lineam potentiae illius praedictae, cum altero laterum superficiei, constitues aliam speciem superficierum irrationalium, atque aliam speciem irrationalium linearum ex quadratione huiusmodi superficierum? & poterit continuatio talis progredi sine fine. Sequitur exemplum. υ8I2 Cum AB linea faciat /8g 24, & BC faciat Veg 12, facit superficies ABCDV3Z 288: & in superficiemillam potest linea EC, quae facit V388 288.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
