# Arithmetica integra 171

Michael Stifel, Arithmetica integra, Caput XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/171

Cum enim quatuor termini illi sint continue proportionales, necesse est ut multiplicatione secundi in quartum, tantum flat, quantum fit ex multiplciatione tertij in se. Facit autem /g12 in se 12. ergo VegIO8 in V8g192, facit etiam 12. id quod arguit portiones illas inuentas constituere bimedialem primam. Mediales autem lineae quae continent superficiem rationalem (ut quarum numeri inter se multiplicati, faciunt numerum rationalem) necessario sunt commensurabiles potentia tantum, ut ostendi suprâ capite 16. Aliud exemplum. Vides certe ut quartus terminus multiplicatus per secundum, faciat 36, id est, rationalem numerum, cum tertius in se tantum faciat, & quatuor illi termini sint continue proportionales. Cum igitur terminus secundus & quartus, sint medialium linearum numeri, oportet ut ipsae lineae compositae faciant bimedialem primam: id quod sequens propositio docet, quae est Tertia propositio capitis huius, quae apud Camp. est 31. Ea sic dicit: VSi due mediales potentia tantum commensurabiles, superficiemque rationalem continentes, directe coniungantur, tota linea ex his composita erit irrationalis, diceturque bimediale primum. Vides ut haec propositio usum ostendat inuentionis illius, quam praecedens propositio requirit. Vt si ex AB (faciente VygIOS, inuentaque per AF & FG) & ex BC (faciente Vgg192, inuentaque per AF, & AB, & FG, seu BD) flat una linea illa AC, erit ipsa AC bimedialis prima, ut satis dictum est superius circa praecedentem propositionem. Propositio quarta capitis huius, quae apud Campanum est XXXVII, sic dicit: VBimediali primo diuiso in duas lineas mediales (secun dum terminum suum) impossibile est idem bimediale diuidi in alias duas lineas mediales sub earum termino. Hoc est, bimedialis prima huius naturae est, ut uno modo possit diuidi solummodo, ita ut partes diuisionis contineant superficiem medialem. Vt si AC (faciens Vgg108–– V38192) resoluatur in AB & BC, continebunt portiones illae superficiem rationalem (si ad angulum rectum apponantur) facientem 12. Et (praeter hanc unam diuisionem) impossibile est ut AC diuidatur in duas alias partes quae appositae ad angulum rectum, contineant superficiem rationalem. Propositio quinta capitis huius, quae est apud Campanum 24, sic dicit: VDuas lineas inuenire mediales potentia tantum commensurabiles, superficiemque rationalem continentes, quarum longior sit potentior breuiore quadrato linee commensurabi lis eidem longiori in longitudine. Iam diuidit Euclides speciem bimedialium primarum linea rum, in duas alias species, quarum prior describitur per hanc propositionem praesentem, & posterior describitur per propositionem sequentem. Sunt igitur lineae bimediales primae, sub priore specie tales, ut portiones eius illae, quae rationalem continent superficiem, habeant lineam excessus quadratorum, quae sit commensurabilis in longitudine ipsi portioni longiori.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
