# Arithmetica integra 175-2

Michael Stifel, Arithmetica integra, Caput XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/175-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/175-2

constituuntque superficiem medialem, si ad angulum rectum coniungantur. Propositio capitis huius secunda, quae apud Campanum est 32. VSi due linee mediales potentia tantum commensurabiles, superficiemque medialem continentes, directe coniungan tur, tota linea erit irrationalis, diceturque bimediale secundum. Repetit ista propositio descriptionem bimedialium secundarum, atque usum ostendit inuentionis illius quam praecedens propositio requirit. Scilicet praecedens requirit partes materiales linearum bimedialium secundarum, ideo sequitur haec recto ordine, quae doceat inuentas partes directe componere, atque ita bimediales primas fabrificare. Vt si ex AB & BC superioris figurae, fiat AC. Propositio capitis huius tertia, quae apud Campanum est 38. VBimediale secundum, nisi in duas lineas tantum, sub termino suo diuidi non potest. Sicut praecedens propositio loquitur de compositione bime dialis secundae, ex suis partibus materialibus: ita haec propositio loquitur de resolutione lineae bimedialis in suas partes illas materiales. Scilicet quaelibet linea bimedialis, duas solummodo partes habet materiales, quae sub hoc termino sint, quem habet propositio praecedens: uidelicet quae sint commensurabiles po tentia tantum, contineantque superficiem medialem, quales par tes sunt hae, V38216. (38384. constituentes hanc lineam bime dialem V38384–V88216. Itaque non potest diuidi illa linea bimedialis secunda, nisi tantum in duas lineas illas V3g 216, & V88384. Praeter has, inquam, partes, non habet bimedialis data alias, quae sint incommensurabiles potentia tantum, constituentes medialem superficiem. Propositio capitis huius quarta, quae apud Campa num est neglecta: quamuis enim eam ponat, tamen non dignatur eam numero ordinis. Apud Theonem tamen est trigesima secunda.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
