Latin
Caput XX
Michael Stifel, Arithmetica integra 178
Unproofread scanNot analysed yet
Caput XX. VPERIORES species linearum compositarum tales sunt, ut partes compositionis earum, seu ma teriales, sint simplices. Sequentium uero species linearum compositarum omnes, habent partes materiales compositas: scilicet quaelibet linea con tenta sub specie aliqua sequentium, duas habet partes compositionis, quarum una est linea quadrati habentis additum, mediante signo additorum: &altera est linea quadrati habentis subtractum, mediante signo subtractorum. ut uidebis in exem plis propositionum specierum illarum. Harum autem specierum prima, continet sub se lineas quae uocantur maiores, &tales lineae possunt superficiem binomialem quartam, ut uidebimus, Propositio capitis huius prima, quae apud Campanum est 27. Duas lineas inuenire potentia incommensurabiles, superficiemque mediglem continentes, quarum quadrata pariter accepta sint rationale. Hoc est, inuenire partes duas materiales, componentes lineam maiorem. Modum inuentionis huius deducit Campanus ex elementari quarta, hoc modo: Ipse recipit duas lineas elementaris quartae, (ut figura folio 156 ostendit) longiorem &breuiorem, componentes binomialem ordinis secundi, id est, aut binomialem quar tam, aut quintam, aut sextam. Vt si AB longior faciat 12, &AD breuior faciat V396. Sit autem AB diuisa in AC &CB (faciente AC 6–8I2, &CB faciente 6–V312) sic enim medium proportionale CE inter AC &CB faciet V324, cuius dupla sit linea elementaris breuior V296. Iam si feceris duo quadrangula altera parte longiora, quorum majus contineatur sub AC atque medio proportionali CE, alterum uero quadrangulum contineatur sub eodem medio proportionali atque sub CB, tunc ambae lineae diagonales duorum quadrangulorum illorum, componunt lineam maiorem, suntque illae lineae, quae respondeant propositioni huic nostrae primae. Vnde haec erit figura exempli propositionis huius, quae sequitur. Cum igitur AD faciat /396, faciet CE/224. Et AC, G-VgI2, &CB faciet 6–Vg12. Quare AE faciet Vg. 72––V81728. Et EB faciet Vg. 72–V31728. Itaque AE &EB sunt lineae inuentae iuxta propositionem praesentem. Sunt enim potentia incommensurabiles, quemadmodum omnes lineae quae sub diuersis speciebus linearum irrationalium tredecim illarum inueniuntur. Et continent superficiem medialem huius numeri /(33456. Et quadrata pariter accepta, componunt superficiem numeri huius 144. Quod est quadratum GHIK, cuius radix quadrata est AB, seu HI. Ex quo sequitur quadratum lineae EB, aequari quadrangulo LKIM. Et quadratum lineae AE, aequari quadrangulo GLMH. Sequitur ulterius, lineam AE esse medium proportionale inter GH &HM.